\v=28 \v~=Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.\f + \fr 8.28 \fk Jesu Fili Dei. \ft Arius contendit esse creaturam, quem dæmon confitetur esse Filium Dei. Judæi dicunt: \fk In principe dæmoniorum ejicit dæmonia, \ft quem dæmonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis læsione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis læsus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.\f* \¬v