\v=3 \v~=Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.\f + \fr 9.3 \fk Nihil tuleritis. \ft In Marco legitur, \fk ut nihil tollerent in via nisi virgam tantum\ft Marc. 6.. Sed sciendum est, quia utrumque præceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quæ necessaria sunt humanæ sustentationi, quia hæc debentur prædicatoribus ab his quibus prædicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quæ data est prædicatoribus. \fk Duas tunicas. \ft Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet.\f* \¬v