\v=8 \v~=Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.\f + \fr 17.8 \fk Levantes autem oculos, \ft etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quæ velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur. \fk Nisi solum Jesum. \ft Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium.\f* \¬v