\v=2 \v~=Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.\f + \fr 24.2 \fk Non relinquetur hic lapis super lapidem. \ft Mystice. Recedente Domino de templo omnia legis ædificia et compositio mandatorum ista destructa est, ut nihil possit a Judæis impleri. Divinitus autem provisum est, ut crescente Evangelii gratia templum illud cum suis cæremoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus Judaismi occasionem haberet. Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione.\f* \¬v