\v=30 \v~=Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?\f + \fr 6.30 \fk Si enim fenum agri. \ft Si ista quæ ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat. Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: \fk Exaudiet me cras justitia mea\ft Gen. 30.. \fk In clibanum mittitur. \ft Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. \fk Quanto magis vos, \ft scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quæ nec de minimis certa est. Ideo et de æternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. \fk Modicæ fidei. \ft Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.\f* \¬v