\v=31 \v~=Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?\f + \fr 6.31 \fk Nolite ergo solliciti, \ft etc. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus. \fk Nolite, \ft etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta quærunt vel indumenta. \fk Solliciti esse. \ft Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.\f* \¬v