\v=6 \v~=Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.\f + \fr 9.6 \fk Tunc ait paralytico. \ft Ecce per remissionem pœnæ, dimissionem culpæ intellige. \fk Surge. \ft Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. \fk Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. \ft Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.\f* \¬v