\v=8 \v~=ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?\f + \fr 12.8 \fk Dominum. \ft ID. Alia littera: \fk Et gloriam Domini videt. \ft Vidit Moyses gloriam Domini, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ei Moyses cum Elia, et colloquebatur Luc. 9.. Ideo recte addit: \fk Quare igitur. \ft ID. Quod ad eos dicitur, etc., usque ad sed pro magnitudine sensuum eum glorificemus.\f* \¬v