\v=12 \v~=Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.\f + \fr 18.12 \fk Omnem medullam, \ft etc. ORIG. Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiæ Deo oblatus. Christus est primitiæ primitiarum. Cornelius primitiæ gentium. Alii primitiæ Ecclesiarum, sicut quidam primitiæ Asiæ, alii Achaiæ. ORIG. Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quæ non angeli vel principis, sed Dei portio est. ID. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quærant quæ sursum sunt, non quæ super terram. ID. Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus. ID. Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino. ID. Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis hæc gratia.\f* \¬v