\v=7 \v~=de Juda, Nahasson filius Aminadab;\f + \fr 1.7 \fk De tribu Juda. \ft ID. Possunt significari in Juda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei: quorum merito Naasson princeps est, qui scilicet non solum alios prædicando instruit, sed etiam virulenta vitiorum jacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud: \fk Castigo corpus meum et in servitutem redigo, \ft etc. I Cor. 9.. Allegorice, Juda, de quo reges, qui interpretatur \fk confessio\ft vel \fk laudatio, \ft hic populum significat Ecclesiæ, cujus caput est leo de tribu Juda, id est, Christus. Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est, recta prædicatio, tantum in Ecclesia est. Naasson ergo, id est \fk serpentinus, \ft vel \fk augurium, \ft filius Aminadab, scilicet \fk spontanei populi, \ft Salvator intelligitur de patriarchis, Deo devotis famulis, genitus, qui per mortem suam destruxit diabolum. In serpente enim, unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde: \fk Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis, \ft etc. Joan. 3..\f* \¬v