\v=23 \v~=Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.\f + \fr 21.23 \fk Exercitu: \ft principibus scilicet et judicibus mundi et omnibus nequitiæ ministris, qui semper impugnant populum Dei. \fk In Jasa. \ft In Jasa, Hebraice \fk iahtsah\ft quod interpretatur Mandati impletio. Si enim veniamus ad impletionem mandatorum, superamus superbum et elatum: mandatum enim complere, est diabolum et exercitum ejus superare. Nihil enim nobis poterit nocere, si veniamus in \fk Jasa, \ft id est si præcepta Domini nostri Jesu Christi servemus.\f* \¬v