\v=24 \v~=Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat.]\f + \fr 23.24 \fk Ecce populus, \ft etc. Alii: \fk Ecce sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit. \ft Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quæ erant parvuli. ORIG. Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis. \fk Erigetur. \ft Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quæ videbat, dixisset, erectus est. \fk Non accubabit. \ft ORIG. Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans. \fk Cumque duxisset. \ft ORIG. Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia. \fk Ædifica mihi hic. \ft ID. Quæ sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt.\f* \¬v