\v=9 \v~=De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.\f + \fr 23.9 \fk De summis, \ft etc. Quasi, ideo non debet maledici, quia alta et cœlestis ejus vita. Nemo intelligit eam, nisi ad eminentem scientiam ascenderit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad consurgentes cum Christo exercuerint super terram. \fk Vide, \ft etc. Actus Jacob, id est activorum, videntur: contemplatio Isræl, id est contemplativorum, tantum intelligitur. Vel, in futura resurrectione Jacob, videbitur, id est corpus Isræl intelligitur, id est, resurgentium anima et spiritus. \fk Populus solus. \ft Quia non est permistus cæteris hominibus, nec inter cæteras gentes reputatus, certis nobilitatus privilegiis, observationibus et legitimis suis, sicut tribus Levi non est permista cæteris. \fk Populus solus habitabit, \ft etc. ORIG. Spiritualis Jacob et Isræl, etc., usque ad inter gentes ultra reputabitur. \fk Quis numerare. \ft ID. Alia littera, etc., usque ad et patitur illa quæ in secundo libro Regum sunt scripta.\f* \¬v