\v=4 \v~=Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:\f + \fr 30.4 \fk Mulier si, \ft etc. Id est, si femina, et adhuc tenera fuerit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis: non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes. \fk Et juramentum; \ft LXX: \fk Et definitiones quas definivit adversus animam suam. \ft Non quod talibus votis noceant animæ suæ: sed adversus animam, dicitur adversus animalem delectationem, sicut ibi: \fk Affligetis animas vestras. \ft AUG., quæst. 57 Merito quæritur in hoc loco etiam de voto virginitatis: mulieres enim, etiam virgines, in Scriptura solent appellari; et videtur Apostolus de patre loqui, cum dicit: \fk Servet virginem suam, et det virginem suam, \ft etc. I Cor. 7.. Hoc modo, \fk nuptum\ft ubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam: nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima.\f* \¬v