\v=20 \v~=Unde egressi venerunt in Lebna.\f + \fr 33.20 \fk In Lebna, \ft etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus sæpe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post hæc venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: \fk Lavabis me et super nivem dealbabor\ft Psal. 50.; et, \fk si fuerint peccata vestra sicut Phœnicium, ut nivem dealbabo. \ft Et alibi, \fk Nive dealbabuntur in Selmon. \ft Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Hæc igitur dealbatio ex splendore veræ lucis intelligitur provenire, et ex visionum cœlestium claritate descendere.\f* \¬v