\v=29 \v~=Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.\f + \fr 33.29 \fk Hesmona. \ft Quæ interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus esse otiosi, sed obliti præteritorum in futura nos extendamus. ORIG. Inde ad Seman venitur, quod os, vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientiæ declaratur.\f* \¬v