\v=3 \v~=Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis,\f + \fr 33.3 \fk Profecti igitur, \ft etc. Filii Isræl adhuc in Ægypto positi quartadecima die fecerunt pascha, et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis hæc intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit: \fk Ex parte scimus, et ex parte prophetamus\ft I Cor. 13.. Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, ut \fk nemo nos judicet in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbati? \ft Coloss. 2. Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Ægypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Ægypto factum est semel, invenitur in deserto aliud celebratum cum lex data est: et post hæc nusquam geri nisi in terra promissionis. ORIG. Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est, etc., usque ad proficiscitur ex Soccoth, et applicat in Ethan. \fk Manu excelsa. \ft Ubi non est humanum opus, neque terrenum, sed divinum, ibi excelsa manus nominatur: per manum enim opus intelligitur.\f* \¬v