\v=9 \v~=Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt.\f + \fr 33.9 \fk In Elim ubi erant. \ft Profectique de amaritudine venerunt in Elim, ubi sunt duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ erant. Vides post amaritudines et tentationum asperitates quam amœna te suscipiant loca! Non venisses ad palmas, nisi tentationum amaritudines pertulisses; nec ad dulcedinem fontium, nisi tristia et aspera superasses. Non quod in his sit finis itineris et perfectio cunctorum, sed dispensator animarum Deus interserit laboribus quædam refrigeria, quibus recreata anima promptior reddatur ad aliquos labores. Elim interpretatur arietes: arietes sunt duces gregis, hi sunt apostoli duces gregis Christi, qui sunt etiam duodecim fontes. Sed quia non solum illos elegit Christus, sed et alios septuaginta, ideo septuaginta arbores scribuntur esse palmarum, et ipsi enim apostoli nominantur; unde Paulus: \fk Deinde apostolis omnibus. \ft Hæc te amœnitas post amaritudinem, hæc requies post laborem, hæc gratia suscipiat tentationem.\f* \¬v