\v=17 \v~=et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.\f + \fr 3.17 \fk Levi per nomina sua. \ft Levi additus vel assumptus. Hic est ordo doctorum, qui per gratiam Dei de mundo electus ad servitium divinum cœtibus angelorum unitur. Unde: \fk Ego vos elegi de mundo\ft Joan. 15.. Et alibi: \fk Sed sunt sicut angeli Dei in cœlo\ft Matth. 22.. \fk Gerson et Caath et Merari. \ft Tres filii Levi significant prædicatores sanctæ Trinitatis, confessione insignes, fide, spe et charitate mirabiles. Nec huic expositioni eorum nominum interpretatio aliquo modo repugnat, sed valde concordat. Interpretatur enim Gerson advena, Caath patientia, vel molares dentes. Merari amara, vel amaritudo; minister enim Dei advenam se et peregrinum in mundo cognoscit, et patiens est. Verbum Dei dente discretionis molit, secundum auditorum capacitates; et sæculum sibi amarum ostendens, alios a voluptatibus revocat. Hi ab uno mense numerantur, quia initium vitæ Deo debent consecrare, ne post multa scelera promoti faciant blasphemare nomen Dei, unde: \fk Oportet episcopum irreprehensibilem esse, \ft etc. I Tim. 3.\f* \¬v