\v=35 \v~=Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.\f + \fr 3.35 \fk In plaga. \ft Extremi Meraritæ sub Ithamar qui interpretatur amarus, vel ubi palma plagam aquilonis sortiti sunt, ubi glacialis horror perdurat. In quo monentur Ecclesiæ ministri, ne securitate torpeant; quia licet per januam fidei jam in Ecclesiam intraverint, lumen scientiæ perceperint, desideria carnis mortificaverint, nondum tamen ad perfectam suavitatem, id est, ad æternam beatitudinem, pervenerunt. Restat aliquid amarum; cum illo certandum est, qui ad aquilonem dirigit solium suum, cujus duritiam molliri impossibile est; unde: \fk Cor ejus indurabitur quasi lapis, \ft etc. Isa. XIV; Job 21.. Cum autem superabitur, adepta palma exsultandum est et lætandum.\f* \¬v