\v=7 \v~=Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:\f + \fr 4.7 \fk Panes semper. \ft AUG., quæst. 7 in Num. \fk Et panes qui semper super eam erunt. \ft Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper panes, non quia illi semper.\f* \¬v