\v=2 \v~=Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:\f + \fr 5.2 \fk Omnem leprosum. \ft Leprosi sunt hæretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinæ vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quæ non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.\f* \¬v