\v=24 \v~=Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.\f + \fr 6.24 \fk Benedicat. \ft ID. Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. \fk Et custodiat. \ft ID. Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: \fk Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam\ft Psal. 126..\f* \¬v