\p \c#=7 \v=1 \v~=Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:\f + \fr 7.1 \fk Factum est autem, \ft etc., \fk tabernaculum. \ft RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: \fk Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam\ft Joan. 10..\f* \¬v