\v=21 \v~=In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:\f + \fr 2.21 \fk In hoc enim vocati. \ft Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. \fk Quia et Christus. \ft BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.\f* \¬v