\v=9 \v~=et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,\f + \fr 3.9 \fk Meam justitiam, \ft etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suæ obtemperare præcepit. Sed et tua est, quia de lege præsumis tua voluntate te legem posse implere æstimans. CHRYS. Recte dixit: \fk Non habens meam justitiam, \ft etc., usque ad quæ ex nostro studio profecta sunt. \fk Sed illam, \ft etc. AUG. Quæ impetrat a Deo, quæ tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum. \fk Justitia in fide. \ft Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide.\f* \¬v