\v=17 \v~=Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.\f + \fr 4.17 \fk Non quia quæro. \ft Datum est res ipsa quæ datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: \fk Qui recipit justum vel prophetam, \ft sed addidit: \fk in nomine justi vel prophetæ. \ft Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetæ hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret. \fk Sed fructum. \ft Id est bonam et rectam voluntatem bonæ operationi adjunctam. Non enim tam gaudet subventum esse suæ necessitati, quam illorum congratulatur fecunditati.\f* \¬v