\q1 \v=6 \v~=Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.\f + \fr 100.6 \fk Oculi mei. \ft Hic alteram partem innocentiæ exsequitur, scilicet, quod cum justis habet partem. Quasi dicat: Cum talibus non edebas, unde ergo pascebaris? \fk Terræ. \ft AUG. Degentes in terra, ubi tot illecebræ, unde major corona. Vel CASS. qui per totum mundum sunt. \fk Ut sedeant mecum. \ft AUG. In veritate fidei mecum permaneant, vel participent mecum regno æterno, vel judicent mecum.\f* \¬v \¬q1