\q1 \v=20 \v~=Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de cælo in terram aspexit:\f + \fr 101.20 \fk Quia prospexit, \ft etc. AUG. Post gemitus dolentis, jam sunt verba consolationum, jam gaudet pauper. Et quia supra dixit: \fk Ædificavit Dominus Sion; \ft et item: \fk Scribantur hæc; \ft modo utrumque declarat; quasi hoc est quod dixit scribendum, \fk quia prospexit. \fk Prospexit. \ft Ut præterita dicit, quæ erant futura.\f* \¬v \¬q1