\q1 \v=25 \v~=ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.\f + \fr 101.25 \fk In via virtutis. \ft AUG. In fide, qua resurrexisse credit Christum. Via virtutis fuit Christus post resurrectionem, cum jam non infirmus, sed fortis, in cœlo vocat Ecclesiam. Laus fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed glorificatum. Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur \fk via virtutis. \ft Vel, in generatione generationum. Est generatio generationum, quæ non transit, collecta de omnibus, id est sancti. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, id est æternitas Dei, quæ est ipsa substantia Dei, nihil habens mutabile.\f* \¬v \¬q1