\q1 \v=8 \v~=Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:\f + \fr 104.8 \fk In sæculum, \ft ID. id est, in æternum, unde post, in testamentum æternum. Quod testamentum si Vetus accipitur propter terram Chanaam, de qua sequitur. Quomodo æternum est, cum illa terrena hæreditas non possit esse æterna? \fk Testamenti. \ft Dicitur enim testamentum illud quod promittitur, et doctrina, in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. ID. Promissum est quod accipere debemus: Mandatum quod facere. Hæc est fides, ut justus ex fide vivat, et huic fidei promittitur hæreditas. \fk Abraham, Isaac et Jacob. \ft Ecce tres patriarchæ, quorum specialiter se dicit Deum: \fk Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. \ft Ecce triplex auctoritas.\f* \¬v \¬q1