\q1 \c#=105 \v=1 \v~=Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.\f + \fr 105.1 \fk Alleluia. Alleluia. \ft Quidam dicunt, unum \fk alleluia\ft ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit \fk amen, \ft nunc \fk amen amen, \ft pro majore certitudine rei. Istis consentit Augustinus, præsertim cum nulli Græcorum codices in fine psalmi habeant alleluia. \fk Confitemini Domino. \ft AUG. Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum. CASS. Hebræus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus.\f* \¬v \¬q1