\q1 \v=41 \v~=Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.\f + \fr 106.41 \fk Adjuvit pauperem. \ft Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quæstiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, \fk Qui stat, videat ne cadat. \ft Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis? \fk Et posuit sicut oves. \ft Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multæ familiæ, multæ Ecclesiæ: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Hæc tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa.\f* \¬v \¬q1