\q1 \v=9 \v~=Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;\f + \fr 107.9 \fk Et Ephraim. \ft ID. Ephraim meus est, id est, mea est fructificatio, quæ est susceptio capitis mei. Hæc fructificatio est ex eo quod caput suscepit me, vel ego caput. CASS. Vel Ephraim, id est, fructificatio, est susceptio capitis mei, quia dum spineam coronam caput meum suscepit, ultra omnes fructificavit: totum enim Christus lucratus est mundum.\f* \¬v \¬q1