\q1 \v=2 \v~=[In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?\f + \fr 10.2 \fk In Domino confido. \ft AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. \fk In Domino confido. \ft Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, \fk In Domino confido. \fk In Domino confido. \ft Cum peccantes volunt sagittare rectos. \fk Quoniam ecce. \ft Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: \fk Peccatores intenderunt arcum, \ft Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant.\f* \¬v \¬q1