\q1 \c#=110 \v=1 \v~=Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.\f + \fr 110.1 \fk Alleluia. \ft CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi \fk Redemptionem. \fk Confitebor. \ft AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. \fk In concilio. \ft Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. \fk In concilio justorum. \ft Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. \fk In concilio, \ft quod est, quando cum Domino judicant. \fk In congregatione, \ft quando de toto collecti.\f* \¬v \¬q1