\q1 \c#=113 \v=1 \v~=Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,\f + \fr 113.1 \fk Alleluia. \ft CASS. Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit. \fk In exitu. \ft AUG. Hic non narrantur præterita; sed futura prædicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quæ ibi gesta, sed quædam aliter, ne putetur præterita recolere. CASS. Primo dicit Propheta, quæ mira dederit Deus Hebræis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare hæc facta sunt ibi, \fk Quid est tibi mare? \ft Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, \fk Simulacra gentium. \fk In exitu. \ft Quasi cum Isræl, id est, domus Jacob, de Ægypto, id est populo barbaro exiret. \fk Barbaro. \ft AUG. Barbaro lingua est, quæ Deum non laudat.\f* \¬v \¬q1