\q1 \c#=115 \v=1 \v~=Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.\f + \fr 115.1 \fk Alleluia. \ft Voce laudis congrue prætitulatur hic psalmus, quia in hoc psalmo verba sunt martyrum, qui confessione viguerunt et præmia Dei consecuti sunt. \fk Credidi, \ft etc. CASS. Primo memorantur beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo, servos se dicunt, et filios ancillæ, id est Ecclesiæ, ibi: \fk O Domine, quia ego, \ft etc. Verus et congruus ordo, prius credere, post loqui: ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. Ne vero confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis quod mendax: quod non facile sciret, nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat, quid retribuendum? \fk Credidi. \ft AUG. Non ait: \fk Credidi et locutus sum, \ft quia non tantum credidit cætera quæ fides exigit, sed et simul cum illis credidit, et quod præmium loquendo sperare, et quod pœnam tacendo timere deberet; unde loquendi quidem amor ex præmio immittitur, et necessitas ex pœna indicitur. \fk Propter quod. \ft Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur; piger est ille servus, vel timidus, sed fidelis: quod accepit, impendit, et lucratur, et ideo intrat in gaudium Domini sui, dicentis: \fk Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui\ft Matth. 25.. \fk In excessu meo. \ft Vel, exstasi mea. AUG. Et dicitur hic exstasis, etc., usque ad quod \fk est omnis homo mendax. \f* \¬v \¬q1