\q1 \v=6 \v~=Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.\f + \fr 115.6 \fk O Domine, quia, \ft etc. CASS. Secundo servos se dicunt, et filios Ecclesiæ, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, ne quis hæreticorum martyrium Deo placere putet. \fk O Domine. \ft Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro mundi redemptione. Et ut augeat admirationem repetit: \fk Ego servus tuus. Filius ancillæ. \ft AUG. Jerusalem cœlestis, liberæ a peccatis, ancillæ justitiæ. Qui autem sunt præter Ecclesiam, non sunt filii ancillæ, etsi servos se dicunt quia habent nomen Christi et martyres, ut hæretici. \fk Filius ancillæ, \ft Non schismaticus. Vel ut ancilla, non sibi, sed Domino; ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam, sicut et in vita.\f* \¬v \¬q1