\q1 \c#=120 \v=1 \v~=Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.\f + \fr 120.1 \fk Canticum graduum. \ft CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. \fk Levavi oculos. \ft ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat.\f* \¬v \¬q1