\q1 \v=2 \v~=Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.\f + \fr 122.2 \fk Ecce sicut oculi, \ft etc. CASS. Servus levat oculos in manus Domini, quando eget vel quando vapulat, quia utrumque in Domini potestate. \fk Sicut oculi ancillæ. \ft AUG. \fk Servus\ft est populus; \fk Dominus, \ft Christus; \fk Ancilla, \ft Ecclesia; domina, Dei virtus, et Dei sapientia. Et si jam filii et amici per gratiam, servi tamen sumus per creaturam, quia omnis creatura Deo servit. CASS. Dat similitudinem de servo et ancilla, domino et domina, ne femineus et debilior sexus se exceptum putet.\f* \¬v \¬q1