\q1 \c#=124 \v=1 \v~=Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat\f + \fr 124.1 \fk Canticum graduum. \ft CASS. Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur. AUG. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, hæc cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis æterna, in hominibus captiva. \fk In convertendo. \ft CASS. Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, \fk Converte, Domine. In convertendo. \ft AUG. Vel, cum converterit, etc., \fk usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut. \ft ID. Non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti \fk sicut consolati, \ft id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui præcessit ut consequamur.\f* \¬v \¬q1