\q1 \v=2 \v~=Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.\f + \fr 125.2 \fk Ante lucem. \ft AUG. Si surgitis antequam lux surgat; lux est Christus, post quem surgendum est, non ante; ut ille facit, qui se ei præponit: volens hic esse altus, ubi ille humilis fuit: ut et filii Zebedæi: sed resurrectio, id est, exaltatio sequitur sessionem, id est humiliationem, ut lux nostra Christus post mortem surrexit altus. \fk Sederitis. \ft Sessio aliquando significat honorem judicandi, hic autem humiliationem. \fk Manducatis panem doloris. \ft AUG. Manducat panem doloris, qui gemit in hac peregrinatione, id est, in valle plorationis de afflictione se reficit, dicens: \fk Factæ sunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte\ft Psal. 41.. \fk Somnum. \ft CASS. Mortem temporalem, in qua secura pausatio.\f* \¬v \¬q1