\q1 \v=2 \v~=Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.\f + \fr 130.2 \fk Si non humiliter sentiebam. \ft ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. \fk Exaltavi, \ft ut hæretici. Qui si utcunque aliquid cœperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. \fk Ita retributio. \ft ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, \fk quia superbis resistit, humilibus dat gratiam. \fk Sicut ablactatus est. \ft Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem.\f* \¬v \¬q1