\q1 \v=9 \v~=Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.\f + \fr 131.9 \fk Sacerdotes. \ft ID. Accipit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. Vel, per \fk sacerdotes, \ft significat prælatos Ecclesiæ; per \fk sanctos, \ft subjectos fideles. Arcam ergo, quam surgere precatus erat, per partes Ecclesiæ distinguit. \fk Sacerdotes, \ft ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis, ita evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur: hæc sunt ornamenta, quæ Deus exigit. Quæ enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent.\f* \¬v \¬q1