\q1 \c#=132 \v=1 \v~=Canticum graduum David. [Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !\f + \fr 132.1 \fk Canticum graduum. \ft ID. Quartus decimus gradus: Charitas quæ facit fratres habitare in unum, unde benedictio et vita. \fk Ecce quam bonum. \ft Et est hic psalmus atomus, etc., usque ad hic ergo vir justus de cohabitatione fratrum exsultans ait: \fk Ecce quam. Ecce quam. \ft AUG. Iste versus toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit: monasteria plurima peperit. CASS. \fk Ecce. \ft Quasi plus ostensione, quam lingua explicetur. \fk Habitare in unum. \ft AUG. Hoc de omnibus Christianis, sed proprie convenit monasteriis, a quibus tamen ad cæteros benedictio descendit, ut etiam illis fratribus de Judæa, de quibus dicitur. \fk Erat illis cor unum, \ft et \fk anima una. \f* \¬v \¬q1