\q1 \v=7 \v~=Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.\f + \fr 136.7 \fk Memor esto. \ft CASS. Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. \fk Memor esto, in die\ft sequestrationis, ut puniantur. \fk Filiorum Edom. \ft AUG. Filii Edom, id est Ideumæi, impedimento fuerunt reædificantibus Jerusalem; vel, in destructione conjuncti Babylonis, unde dicit, \fk Filia Babylonis misera. Edom moraliter\ft est carnalitas, quæ ad illicitos motus nos seducit. \fk Edom. \ft ID. Esau omnes carnales; Jacob spirituales; major carnalis homo, minor spiritualis, quia prius quidem animale, postea quod spirituale. Omnes carnales inimici sunt spiritualibus, unde ait: \fk Memor esto, \ft libera nos ab illis. \fk Exinanite. \ft CASS. A similitudine cisternæ, unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere, quibus in fundamento qui est Christus vita æterna est? dum putant nocere mali, coronas dant.\f* \¬v \¬q1