\q1 \v=2 \v~=Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.\f + \fr 13.2 \fk Dominus de cœlo. \ft Ibid. Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. AUG. De cœlo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de cœlo, per animas sanctas, quæ sunt cœlum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de cœlo, id est, secreto divinæ mentis. CAS. Vel de æqualitate Dei Patris. \fk Si est intelligens. \ft Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: \fk Omnes declinaverunt, \ft etc.\f* \¬v \¬q1