\q1 \v=3 \v~=Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.\f + \fr 13.3 \fk Sepulcrum. \ft Ibid. Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. \fk Sepulcrum. \ft Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, \fk Nonne cognoscent, \ft etc., non esse de Hebræo, etc., usque ad eos non habet. \fk Contritio\ft AUG. Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro. CASS Via impiorum, etc., \fk usque ad: Timor Dei ante oculos, \ft etc.\f* \¬v \¬q1