\q1 \v=10 \v~=Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.\f + \fr 142.10 \fk Spiritus tuus bonus. \ft CAS. Quarta pars, ubi est læta conclusio. \fk Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in æquitate tua. \ft Gratia Dei hic commendatur: quia non ex meritis, sed ex nomine, quod est Jesus, se vivificatum dicit, sed cum hoc gratia æquitatis miseretur, quia licet Deus omnia gratis faciat, justitiæ tamen ejus est supplices justificare, quos dæmones videt impetere.\f* \¬v \¬q1